SPECTACULA

SPECTACULA
SPECTACULA
Graece θεωρεῖα proprie Fori in Circo, quos primo sibi quisque tumultariâ operâ faciebat, postmodum Tarquinius Superb. publicos fieri curavit. Festus, Sexto Fori significant Circensia spectacula. Cuiusmodi Spectacula, furcis vel sustentaculis ligneis imposita, e quibus Populus Ludos spectabat, usque ad extrema Reip. tempora manserunt, ut ex Varrone liquet, et supra vidimus in voce Fori. Inde ad loca, ubi Ludi agebantur, vox translata, Θέατρα, quod vocabulum ipsis Latinis usitatius est Latinô. Porro ad ipsos ludos, quô sensu de Spectaculis scripsit Martialis et Tertullianus. Tandem ad Spectatores quoque, uti docet Salmasius ad Solin. p. 176. Vide de Spectacula publice edendi iure, loco, tempore; de Spectaculis in castris edi solitis, privatis, aliisque huc pertinentibus, praeter Lipsium de Amphith. Casaubon. ad Sueton. ut et hîc passim: uti de Spectaculorum insano studio, etiam lacerato iam a Barbaris Imperio, deque Spectcvulorum tumultibus inconditis, C. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 6. v. 449. et 475.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CIRCUS Maximus — locus in urbe roma amplissimus ac pulcherrimus, spectaculis olim destinatus. Eum Tarquinius Priscus non exstruxit solum sed et exornavit, Liv. l. 1. c. 35. Tum primum Circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est: loca divisa Patribus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEORICA Pecunia — dicebatur Athenis pecunia illa, quae viritim Atheniensibus civibus distribuebatur, ad dies Festos, Ludos et Spectacula, τὰ θεωρικὰ. Fiebat autem haec distributio a certo Magistratu, qui circa Dionysia τὰ κατ᾿ ἄςυ, Elaphebolione mense, eligebatur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Detholz! — are a Chicago based band consisting of Jim Cooper, Karl Doerfer, Jon Steinmeier, Andrew Sole and Benjamin Miranda.[1] While the eclectic nature of their songs prevent a definitive categorization, they are frequently listed as an alternative rock… …   Wikipedia

  • FURCIS — seu sustentaculis ligneis imposita apud Vett. Romanos spectacula, vide hîc passim in vocibus Forus, Porticus tristegae, Spectacula …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLADIATORII Ludi — inter eos, qui Honorarii dicebantur, apud Romanos olim maxime frequentes, Muneris nomine non raro apud Auctores veniunt, quique eos edere soliti, Munerarii appellantur. Origo illis a ludis funebribus, in quibus homines mactati defunctis Inferiae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINEA — I. LINEA in Circo, apud Ovid. idem, quod apud Tertullian. Limes est, vide supra. Nempe olim in Circo spectabant in tabulatis stantes, quae furcis sustinebantur, Dion. Halic. l. 3. Primus Tarquinius καθέδρας ὑποςτέγους in circuitu Circi ponendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBOLUS — Graece ὀβολὸς, nummi genus minutum. Nomen tulit, quod Atheniensium nummus Ὀβολὸς obelum in cusum ostentaverit: an potius a figura obeli, quam primitus habuit. Ita enim Eustathius in Il. α. Ὀβολὸν σιδήρου ἔλασμά τι ἔλεγον. χῆμα μὲν πῶς ἔχων ὀβολοῦ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORNAE — apud Iustinianum, tit. de Consulibus in Nov. §. ac primus quid, iuxta interprerationem Haloandri, sunt ludi Scenici, sic dicti, a productione meretricum in scenam, et commemorantur inter spectacula, quasi Floralia, quae per meretrices et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SECULARES Ludi in honorem Apollinis et Dianae instituti — siebant autem centesimô quôque annô, praecone per compita clamante: Venite ad ludos, quos nemo mortalium vidit, neque visurus est. Hos instituit Valer. Publicola ob exactos reges. Varro de scenicis originibus, l. 1. scriptum reliquit, cum multa… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”